Psalms 33

AUG. Loquitur Christus, et in eo Christianus: docet humilitatem, dum commendat corpus et sanguinem. Christus, id est, sacrificium, Judaeis, qui regnum patris sui David sunt, juxta illud: Ecclesia est regnum Patris. CASS. Psalmus secundus per alphabetum imperfectum, etc., usque ad glorificatur cum ipso. ID. Sua enim laus est praedicatio Domini sui, ut bonus famulus de bona fama Domini sui glorietur. Non docti, non jejunantes, quia sunt superbi: sed mansueti, quia temperantiam habent omnium rerum. Mansueti, non de sua intelligentia superbientes; non jugum Dei, indomitorum more, ferentes. Spiritualis gratia non vult sola facere quod multis proficit; unde vocat alios: ut invitatos traheret, dicit, quae inde bona sibi: Non possunt particulatim dici quanta impetravit qui non aliud quam Deum quaesivit. CASS. Jam particulatim de novo vultu admonet sanctos. Quasi, et si in primis in jucundum accedite. Vel, et quo ordine? ecce: per fidem. AUG. Accedite fide inhaerendo, et duobus pedibus geminae charitatis currendo. CASS. Praemissis laudibus, ad communionem hortatur. AUG. Quidquid hic fiat justo, non erubescit, quia semper superior apud Deum: superbus vero in adversis erubescit, quia ad Deum non accessit. . CASS. spiritualis hic est, quia accedit et illuminatur, nec erubescet; quia, quando clamat, liberatur ab omnibus angustiis saeculi in obitu, dum jam transit ad Deum. et sicut iste pauper clamavit et exauditus est, eodem modo etc. AUG. Alii interpretes sic transtulerunt: Angelus de coelo, vel homo, qui est minister voluntatis Dei. Mendosi codices habent. Hic aperte de sacramento quod ferebat manibus. carnem et sanguinem Christi. ID. Et dulcis: quia est vita sumenti, pellens omnes molestias in futuro, id est: Sperate per hoc vitam aeternam. CASS. Et quia Deus est vita, caro quam sibi univit est vivificatrix. CASS. Nullus, licet bene meritus, ab hoc desistet, non securitatem praesumat. AUG. Pascebat Dominus contemnentem se, et deseret timentem. Promittit autem non superflua, sed necessaria. Quia etiam in praesenti habent quantum exigit natura. CASS. Quia fidem non habent. quia corpore Domini non satiantur. Quid enim habent, qui Deum non habent? Vel, id est, carebunt summo bono, licet esuriant, id est, desiderent. Sed toto studio quaerentes sine imminutione habebunt bonum, quod est omne bonum. Diapsalmus. Tractatis Ecclesiae sacramentis, admonet eos qui extra sunt, qui prima rudimenta fidei capiunt, ne nomen timoris horreatur addit: filios timorem Domini, ut rem utilem. CASS. Jam et incipientes monet a quibus abstineant. Quia omnes fatentur se velle. ID. Nota quod prius cohiberi linguam dicit, quoniam, cum loqui volumus, ante commovemus labia, quae mox sequuntur linguae motus. qui vitam cupis. Ecce quomodo debeant timere. CASS. Hoc culpam vitat, etc., usque ad aliter in futuro non capietur. etc. ID. De retributionibus bonorum et malorum, ne in periculis justus aliqua dubietate mollescat. Nec ex infirmitate tua diffidas, quia ID. Celeritas audiendi, cum in ipsis auditor habitat. AUG. Ut nec mentio, etc., usque ad quae admiserunt. . Liberavit: nam pronus est ad hoc, quia vel, est allusio ad clamorem. Sicut et in Novo Testamento, quod necesse est, quia CASS. a diabolo, ab invidis hominibus, et a se. AUG. Non corporaliter, sed dando eis patientiam: vel, liberabit spiritualiter. ID. Virtutes. etc., ut nec patientia pereat. ID. Non modo mala, etsi in divitiis, et odoribus, et lamentis hominum finiatur, tamen pessima est, quia in peccatis ad infernum trahit. Quorum? Non omnium, quia peccatores; sed eorum qui oderunt justum, qui justificat, id est, Christum, per quem qui non reconciliatur perit: sed secundum quas est mors pessima. .
Copyright information for VulgGlossa